Talált 171 Eredmények: servus

  • afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum. (Liber Exodus 21, 6)

  • Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam. (Liber Leviticus 25, 44)

  • At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est! (Liber Numeri 12, 7)

  • Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. (Liber Deuteronomii 5, 14)

  • Sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus ac filia tua, servus et famula atque Levites, qui manet in urbibus tuis; et laetaberis coram Domino Deo tuo in cunctis, ad quae extenderis manum tuam. (Liber Deuteronomii 12, 18)

  • Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi; (Liber Deuteronomii 16, 11)

  • et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies, quae praecepta sunt. (Liber Deuteronomii 16, 12)

  • et epulaberis in festivitate tua tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt. (Liber Deuteronomii 16, 14)

  • Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino. (Liber Deuteronomii 34, 5)

  • “Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego dabo filiis Israel. (Liber Iosue 1, 2)

  • Confortare tantum et esto robustus valde, ut custodias et facias iuxta omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus. Ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut prospereris in omnibus, ad quaecumque perrexeris. (Liber Iosue 1, 7)

  • Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra servus ligna caedens aquasque comportans in domum Dei mei”. (Liber Iosue 9, 23)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina