Talált 30 Eredmények: simile

  • Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”. (Liber Genesis 2, 18)

  • homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis”. (Liber Exodus 30, 38)

  • Dixit asina: “Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi”. At ille ait: “Numquam”. (Liber Numeri 22, 30)

  • ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile in medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 12)

  • Non fuit simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetae, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Pascha sicut Iosias cum sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israel, qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 35, 18)

  • Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum est semen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: “Faciamus ei adiutorium simile sibi”. (Liber Thobis 8, 6)

  • Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae. (Liber Sapientiae 19, 21)

  • Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. (Liber Ecclesiasticus 13, 19)

  • Quis audivit umquam tale? Et quis vidit huic simile? Numquid oritur terra in die una, aut parietur gens in momento? Quia parturivit, iam peperit Sion filios suos. (Liber Isaiae 66, 8)

  • Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit et non fecerit simile eis: (Prophetia Ezechielis 18, 14)

  • Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum, et non erit priori simile novissimum. (Prophetia Danielis 11, 29)

  • Aliam parabolam proposuit illis dicens: “Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 24)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina