Talált 261 Eredmények: ultra

  • Et dixi eis: “Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium”. (Liber Nehemiae 2, 17)

  • Si tibi, rex, placet, egrediatur edictum a facie tua et scribatur inter leges Persarum atque Medorum, quas immutari illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior illa est, accipiat. (Liber Esther 1, 19)

  • Et, quae intraverat vespere, mane iterum in domum feminarum deducebatur, sub manu Sasagazi eunuchi, qui concubinis praesidebat. Nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine. (Liber Esther 2, 14)

  • Qui dixit reginae: “In urbe Susan interfecerunt et deleverunt Iudaei quingentos viros et decem filios Aman. Quantam putas eos exercuisse caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas et quid vis, ut fieri iubeam?”. (Liber Esther 9, 12)

  • nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. (Liber Iob 7, 10)

  • Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)

  • Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. (Liber Iob 20, 9)

  • Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia. (Liber Iob 32, 15)

  • Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt, (Liber Iob 32, 16)

  • Nec enim ultra homini ponit conveniendi locum, ut veniat ad Deum in iudicium. (Liber Iob 34, 23)

  • Dum videam, tu doce me; si iniquitatem operatus sum, ultra non addam”. (Liber Iob 34, 32)

  • Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam”. (Liber Iob 40, 5)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina