Talált 35 Eredmények: vultum

  • Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”. (Liber Genesis 4, 7)

  • Dixit Iacob: “Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti. (Liber Genesis 33, 10)

  • Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum. (Liber Genesis 38, 15)

  • Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. (Liber Leviticus 19, 15)

  • Convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem!". (Liber Numeri 6, 26)

  • Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut be nediceret Israeli, nequaquam abiit, ut ante perrexerat, ut augurium quaereret; sed dirigens contra desertum vultum suum (Liber Numeri 24, 1)

  • Et dixit Dominus ad Samuelem: “Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor”. (Liber I Samuelis 16, 7)

  • Porro rex operuit vultum suum et clamabat voce magna: “Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi!”. (Liber II Samuelis 19, 5)

  • Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat Deus in corde eius. (Liber I Regum 10, 24)

  • Dixit Elias: “Vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto: hodie apparebo ei”. (Liber I Regum 18, 15)

  • Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae; et ecce vox ad eum dicens: “Quid agis hic, Elia?”. (Liber I Regum 19, 13)

  • Dixit autem Eliseus: “Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem; (Liber II Regum 3, 14)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina