Talált 22 Eredmények: Adolescentia

  • Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. (Liber Genesis 8, 21)

  • Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: (Liber Genesis 48, 15)

  • Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. (Liber I Samuelis 12, 2)

  • Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. (Liber I Samuelis 17, 33)

  • Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adolescentia tua usque in præsens. (Liber II Samuelis 19, 7)

  • Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)

  • viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. (Liber Proverbiorum 30, 19)

  • Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)

  • Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)

  • Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum: ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat: (Liber Ecclesiasticus 42, 9)

  • Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior. (Liber Isaiae 47, 12)

  • Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt ; non est qui salvet te. (Liber Isaiae 47, 15)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina