Talált 23 Eredmények: Booz

  • Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. (Liber Ruth 2, 1)

  • Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech. (Liber Ruth 2, 3)

  • Dixitque Booz juveni, qui messoribus præerat: Cujus est hæc puella? (Liber Ruth 2, 5)

  • Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco: sed jungere puellis meis, (Liber Ruth 2, 8)

  • Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias. (Liber Ruth 2, 14)

  • Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam: (Liber Ruth 2, 15)

  • Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. (Liber Ruth 2, 19)

  • Juncta est itaque puellis Booz: et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur. (Liber Ruth 2, 23)

  • Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat. (Liber Ruth 3, 2)

  • Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit. (Liber Ruth 3, 7)

  • Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. (Liber Ruth 3, 14)

  • Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. (Liber Ruth 4, 1)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina