Talált 24 Eredmények: Carissimi

  • Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. (Epistula ad Romanos 11, 28)

  • non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. (Epistula ad Romanos 12, 19)

  • Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: (Epistula I ad Corinthios 10, 14)

  • Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. (Epistula II ad Corinthios 7, 1)

  • Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)

  • Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)

  • Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. (Epistula ad Philippenses 2, 12)

  • Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. (Epistula ad Philippenses 4, 1)

  • Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)

  • Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, (Epistula I Petri 2, 11)

  • Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: (Epistula I Petri 4, 12)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina