Talált 65 Eredmények: Carne

  • Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. (Liber Genesis 2, 23)

  • Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. (Liber Genesis 2, 24)

  • ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. (Liber Genesis 7, 15)

  • Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. (Liber Genesis 7, 16)

  • Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. (Liber Genesis 8, 17)

  • eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. (Liber Genesis 17, 13)

  • quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. (Liber Leviticus 8, 32)

  • Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. (Liber Leviticus 13, 2)

  • Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua: plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur. (Liber Leviticus 13, 3)

  • Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus: (Liber Leviticus 13, 4)

  • Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere. (Liber Leviticus 13, 20)

  • Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus: (Liber Leviticus 13, 21)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina