Talált 30 Eredmények: Credit

  • Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniæ : quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum. (Liber Nehemiae 13, 13)

  • Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. (Liber Iob 15, 22)

  • Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. (Liber Proverbiorum 14, 15)

  • Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. (Liber Proverbiorum 14, 21)

  • Qui credit cito levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. (Liber Ecclesiasticus 19, 4)

  • Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur. (Liber Ecclesiasticus 32, 28)

  • Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis. (Liber Ecclesiasticus 33, 3)

  • Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem? (Liber Ecclesiasticus 36, 28)

  • ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 15)

  • Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 3, 16)

  • Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 18)

  • Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 36)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina