Talált 1927 Eredmények: Domini

  • Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. (Liber Exodus 24, 3)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)

  • et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)

  • Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. (Liber Exodus 24, 17)

  • Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper. (Liber Exodus 28, 30)

  • Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. (Liber Exodus 28, 35)

  • et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii. (Liber Exodus 29, 11)

  • Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini. (Liber Exodus 29, 18)

  • tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini : (Liber Exodus 29, 23)

  • Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. (Liber Exodus 29, 25)

  • Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est. (Liber Exodus 32, 5)

  • et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi : (Liber Exodus 32, 26)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina