Talált 1152 Eredmények: Domino
scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite. (Epistula ad Colossenses 3, 24)
Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: (Epistula ad Colossenses 4, 7)
Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. (Epistula ad Colossenses 4, 17)
Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 1)
quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 8)
De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 1)
Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 17)
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 12)
Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 1)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 2)
Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 4)
Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 12)