Talált 22 Eredmények: Epistolas

  • Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. (Liber II Paralipomenon 30, 1)

  • Epistolas quoque scripsit plenas blasphemiæ in Dominum Deum Israël, et locutus est adversus eum: Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiæ eruere non poterit populum suum de manu ista. (Liber II Paralipomenon 32, 17)

  • Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam : (Liber Nehemiae 2, 7)

  • Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites. (Liber Nehemiae 2, 9)

  • sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei : et Tobias mittebat epistolas ut terreret me. (Liber Nehemiae 6, 19)

  • et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari. (Liber Esther 1, 22)

  • Et surrexit ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judæa, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)

  • Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant. (Liber I Maccabaeorum 10, 7)

  • Et consensit rex: et scripsit Jonathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes: (Liber I Maccabaeorum 11, 29)

  • et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam: (Liber I Maccabaeorum 12, 2)

  • Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace. (Liber I Maccabaeorum 12, 4)

  • Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. (Liber I Maccabaeorum 12, 8)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina