Talált 49 Eredmények: Facerent

  • Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, (Liber Leviticus 26, 44)

  • Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase. (Liber Numeri 9, 4)

  • Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël: caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam. (Liber I Samuelis 13, 19)

  • transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus: Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem, (Liber II Samuelis 19, 18)

  • Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta: Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis: Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius. (Liber II Regum 10, 24)

  • Et coluerunt immunditias de quibus præcepit eis Dominus ne facerent verbum hoc. (Liber II Regum 17, 12)

  • Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant. (Liber II Regum 17, 15)

  • et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem: et divinationibus inserviebant, et auguriis: et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum. (Liber II Regum 17, 17)

  • Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber II Regum 21, 9)

  • Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est: magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis. (Liber II Regum 22, 13)

  • Et particeps fuit ut facerent naves quæ irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber. (Liber II Paralipomenon 20, 36)

  • Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. (Liber II Paralipomenon 30, 1)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina