Talált 85 Eredmények: Fortitudo

  • Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio. (Liber Genesis 49, 3)

  • Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum. (Liber Exodus 15, 2)

  • Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens: (Liber Numeri 14, 17)

  • Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. (Liber Numeri 23, 22)

  • Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. (Liber Numeri 24, 8)

  • ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt: (Liber Deuteronomii 8, 17)

  • Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. (Liber Deuteronomii 28, 32)

  • sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. (Liber Iosue 14, 11)

  • Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas? (Liber Iudicum 16, 6)

  • latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus: clamavitque ad eum: Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit: et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus. (Liber Iudicum 16, 9)

  • Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua. (Liber Iudicum 16, 15)

  • Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines. (Liber Iudicum 16, 17)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina