Talált 46 Eredmények: Generationes

  • Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, (Liber Genesis 2, 4)

  • Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6, 9)

  • Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9, 12)

  • Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)

  • Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. (Liber Genesis 11, 10)

  • Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. (Liber Genesis 11, 27)

  • Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: (Liber Genesis 25, 12)

  • Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: (Liber Genesis 25, 19)

  • Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 1)

  • Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, (Liber Genesis 36, 9)

  • Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. (Liber Genesis 37, 2)

  • Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. (Liber Exodus 12, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina