Talált 912 Eredmények: Mei

  • alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. (Liber Exodus 18, 4)

  • Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)

  • Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. (Liber Leviticus 20, 26)

  • Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis: (Liber Leviticus 25, 23)

  • Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum: (Liber Leviticus 25, 42)

  • Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti. (Liber Leviticus 25, 55)

  • Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, (Liber Leviticus 26, 3)

  • inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium, (Liber Leviticus 26, 25)

  • Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero: (Liber Leviticus 26, 42)

  • et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 45)

  • Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. (Liber Numeri 3, 12)

  • Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. (Liber Numeri 3, 13)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina