Talált 16 Eredmények: Nescis

  • Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis. (Liber Iudicum 15, 11)

  • Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)

  • Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)

  • Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet. (Liber Ecclesiasticus 8, 21)

  • et si extollens discesserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis. (Liber Ecclesiasticus 33, 33)

  • Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. (Liber Isaiae 40, 28)

  • Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. (Liber Isaiae 48, 6)

  • Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit. (Liber Ieremiae 15, 14)

  • Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis. (Liber Ieremiae 33, 3)

  • Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis. (Prophetia Ezechielis 32, 9)

  • Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. (Prophetia Zachariae 4, 5)

  • Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. (Prophetia Zachariae 4, 13)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina