Talált 54 Eredmények: Nox

  • Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent. (Liber Genesis 8, 22)

  • Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. (Liber Genesis 37, 22)

  • Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. (Liber Genesis 44, 10)

  • Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis. (Liber Exodus 12, 42)

  • Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 16)

  • Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam, (Liber Exodus 32, 31)

  • Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. (Liber Numeri 5, 28)

  • Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. (Liber Numeri 14, 18)

  • Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem: (Liber Numeri 26, 1)

  • Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. (Liber Numeri 30, 6)

  • fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit. (Liber Numeri 35, 27)

  • ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus. (Liber Deuteronomii 19, 10)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina