Talált 1472 Eredmények: Omnes

  • Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. (Liber Genesis 41, 43)

  • (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. (Liber Genesis 41, 46)

  • Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. (Liber Genesis 42, 11)

  • Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. (Liber Genesis 44, 16)

  • Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)

  • Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti vestræ erunt. (Liber Genesis 45, 20)

  • Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua: omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)

  • Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animæ, quatuordecim. (Liber Genesis 46, 22)

  • Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Jacob: omnes animæ, septem. (Liber Genesis 46, 25)

  • Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)

  • respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium. (Liber Genesis 46, 34)

  • Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem annorum. (Liber Genesis 47, 28)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina