Talált 628 Eredmények: Regis

  • Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. (Liber Genesis 14, 17)

  • tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. (Liber Genesis 39, 20)

  • His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. (Liber Genesis 40, 1)

  • Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt: ac veste mutata obtulerunt ei. (Liber Genesis 41, 14)

  • Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)

  • (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti. (Liber Genesis 41, 46)

  • Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. (Liber Genesis 45, 16)

  • E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis. (Liber Genesis 47, 14)

  • Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)

  • Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël : at illi egressi sunt in manu excelsa. (Liber Exodus 14, 8)

  • Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. (Liber Numeri 21, 26)

  • Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina