Talált 21 Eredmények: Saba

  • Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. (Liber Genesis 10, 7)

  • et Ebal, et Abimaël, Saba, (Liber Genesis 10, 28)

  • Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. (Liber Genesis 25, 3)

  • Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. (Liber I Regum 10, 1)

  • Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat, (Liber I Regum 10, 4)

  • Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas : non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni. (Liber I Regum 10, 10)

  • Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo, exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. (Liber I Regum 10, 13)

  • Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan. (Liber I Paralipomenon 1, 9)

  • Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon (Liber I Paralipomenon 1, 22)

  • Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. (Liber I Paralipomenon 1, 32)

  • Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in ænigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quæcumque erant in corde suo. (Liber II Paralipomenon 9, 1)

  • Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas: non fuerunt aromata talia, ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni. (Liber II Paralipomenon 9, 9)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina