Talált 49 Eredmények: Soror

  • Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. (Liber Genesis 4, 22)

  • Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. (Liber Genesis 12, 13)

  • Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. (Liber Genesis 20, 2)

  • nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. (Liber Genesis 20, 5)

  • alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. (Liber Genesis 20, 12)

  • imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum. (Liber Genesis 24, 60)

  • Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. (Liber Genesis 26, 7)

  • Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. (Liber Genesis 36, 22)

  • Filii Aser: Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel. (Liber Genesis 46, 17)

  • Cui soror pueri : Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebræam, quæ nutrire possit infantulum ? (Liber Exodus 2, 7)

  • Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)

  • Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. (Liber Leviticus 18, 11)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina