Talált 1242 Eredmények: Tibi

  • Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum. (Liber Genesis 28, 3)

  • Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo. (Liber Genesis 28, 4)

  • et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. (Liber Genesis 28, 13)

  • et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. (Liber Genesis 28, 22)

  • Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. (Liber Genesis 29, 18)

  • Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. (Liber Genesis 29, 19)

  • et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? (Liber Genesis 29, 25)

  • Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 27)

  • Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. (Liber Genesis 30, 15)

  • Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi. (Liber Genesis 30, 26)

  • constitue mercedem tuam quam dem tibi. (Liber Genesis 30, 28)

  • At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. (Liber Genesis 30, 29)


“Há duas razões principais para se orar com muita satisfação: primeiro para render a Deus a honra e a glória que Lhe são devidas. Segundo, para falar com São Padre Pio de Pietrelcina