Talált 309 Eredmények: Ægypti

  • et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ hæc dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Juda et principes ejus et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Ægypti (Liber Ieremiae 24, 8)

  • Pharaoni regi Ægypti et servis ejus et principibus ejus et omni populo ejus (Liber Ieremiae 25, 19)

  • non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 32)

  • qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc et in Israël et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 32, 20)

  • et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno (Liber Ieremiae 32, 21)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de domo servitutis dicens (Liber Ieremiae 34, 13)

  • dicentes nequaquam sed ad terram Ægypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tubæ non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus (Liber Ieremiae 42, 14)

  • gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Ægypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Ægypto et ibi moriemini (Liber Ieremiae 42, 16)

  • et ingressi sunt terram Ægypti quia non obœdierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas (Liber Ieremiae 43, 7)

  • veniensque percutiet terram Ægypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio (Liber Ieremiae 43, 11)

  • et succendet ignem in delubris deorum Ægypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace (Liber Ieremiae 43, 12)

  • et conteret statuas domus Solis quæ sunt in terra Ægypti et delubra deorum Ægypti conburet igni (Liber Ieremiae 43, 13)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina