Talált 51 Eredmények: Abimelech

  • dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Geraræ et tulit eam (Liber Genesis 20, 2)

  • venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum (Liber Genesis 20, 3)

  • Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et justam interficies (Liber Genesis 20, 4)

  • statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba hæc in auribus eorum timueruntque omnes viri valde (Liber Genesis 20, 8)

  • vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quæ non debuisti facere fecisti nobis (Liber Genesis 20, 9)

  • tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam (Liber Genesis 20, 14)

  • orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque ejus et pepererunt (Liber Genesis 20, 17)

  • concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham (Liber Genesis 20, 18)

  • eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus ejus ad Abraham Deus tecum est in universis quæ agis (Liber Genesis 21, 22)

  • et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerant servi illius (Liber Genesis 21, 25)

  • respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi præter hodie (Liber Genesis 21, 26)

  • tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo fœdus (Liber Genesis 21, 27)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina