Talált 16 Eredmények: Aromata

  • et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Ægyptum (Liber Genesis 37, 25)

  • oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris (Liber Exodus 25, 6)

  • dicens sume tibi aromata prima et zmyrnæ electæ quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta (Liber Exodus 30, 23)

  • dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum æqualis ponderis erunt omnia (Liber Exodus 30, 34)

  • et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo (Liber I Regum 10, 2)

  • dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber I Regum 10, 10)

  • et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos (Liber I Regum 10, 25)

  • sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quæ mandata sunt Israheli (Liber II Paralipomenon 2, 4)

  • regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quæcumque erant in corde suo (Liber II Paralipomenon 9, 1)

  • dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut hæc quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 9)

  • et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos (Liber II Paralipomenon 9, 24)

  • quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Canticum Canticorum 4, 10)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina