Talált 30 Eredmények: Benedicat

  • fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar (Liber Genesis 27, 4)

  • quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur (Liber Genesis 27, 10)

  • dixitque Jacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut præcepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua (Liber Genesis 27, 19)

  • at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto (Liber Genesis 27, 25)

  • coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua (Liber Genesis 27, 31)

  • Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum (Liber Genesis 28, 3)

  • angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram (Liber Genesis 48, 16)

  • benedicat tibi Dominus et custodiat te (Liber Numeri 6, 24)

  • Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est (Liber Deuteronomii 1, 11)

  • venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris (Liber Deuteronomii 14, 29)

  • et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 15, 4)

  • sed dabis ei nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quæ manum miseris (Liber Deuteronomii 15, 10)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina