Talált 1892 Eredmények: Deus

  • in principio creavit Deus cælum et terram (Liber Genesis 1, 1)

  • dixitque Deus fiat lux et facta est lux (Liber Genesis 1, 3)

  • et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras (Liber Genesis 1, 4)

  • dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis (Liber Genesis 1, 6)

  • et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum et factum est ita (Liber Genesis 1, 7)

  • vocavitque Deus firmamentum cælum et factum est vespere et mane dies secundus (Liber Genesis 1, 8)

  • dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita (Liber Genesis 1, 9)

  • et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 10)

  • et protulit terra herbam virentem et adferentem semen juxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 12)

  • dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento cæli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos (Liber Genesis 1, 14)

  • fecitque Deus duo magna luminaria luminare majus ut præesset diei et luminare minus ut præesset nocti et stellas (Liber Genesis 1, 16)

  • et præessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 18)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina