Talált 1681 Eredmények: Ego

  • scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia judicabit Dominus populum suum (Epistula ad Hebraeos 10, 30)

  • cujus vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et cælum (Epistula ad Hebraeos 12, 26)

  • sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam (Epistula Iacobi 2, 18)

  • quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum (Epistula I Petri 1, 16)

  • et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus judicium jam olim non cessat et perditio eorum non dormitat (Epistula II Petri 2, 3)

  • senior electæ dominæ et natis ejus quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem (Epistula II Ioannis 1, 1)

  • senior Gajo carissimo quem ego diligo in veritate (Epistula III Ioannis 1, 1)

  • ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens (Apocalypsis Ioannis 1, 8)

  • ego Johannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Jesu fui in insula quæ appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Jesu (Apocalypsis Ioannis 1, 9)

  • et cum vidissem eum cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus (Apocalypsis Ioannis 1, 17)

  • sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quæ et ego odi (Apocalypsis Ioannis 2, 6)

  • et filios ejus interficiam in morte et scient omnes ecclesiæ quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra (Apocalypsis Ioannis 2, 23)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina