Talált 229 Eredmények: Faciam

  • super Ismaël quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam (Liber Genesis 17, 20)

  • ne quæso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta (Liber Genesis 18, 30)

  • sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam quia semen tuum est (Liber Genesis 21, 13)

  • surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum (Liber Genesis 21, 18)

  • et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur (Liber Genesis 27, 9)

  • respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post hæc fili mi ultra quid faciam (Liber Genesis 27, 37)

  • ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Ægyptum quia in gentem magnam faciam te ibi (Liber Genesis 46, 3)

  • sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro majorum cui respondit Joseph ego faciam quod jussisti (Liber Genesis 47, 30)

  • et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam (Liber Genesis 48, 4)

  • et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor ejus et servorum illius ut faciam signa mea hæc in eo (Liber Exodus 10, 1)

  • et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Ægypti faciam judicia ego Dominus (Liber Exodus 12, 12)

  • clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me (Liber Exodus 17, 4)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina