Talált 171 Eredmények: Illorum

  • in consilio eorum ne veniat anima mea et in cœtu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum (Liber Genesis 49, 6)

  • maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Jacob et dispergam illos in Israël (Liber Genesis 49, 7)

  • susceptamque pecuniam quæ conlata est a filiis Israël trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum (Liber Exodus 30, 16)

  • et revertetur sanguis illorum in caput Joab et in caput seminis ejus in sempiternum David autem et semini ejus et domui et throno illius sit pax usque in æternum a Domino (Liber I Regum 2, 33)

  • mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem (Liber II Paralipomenon 29, 22)

  • timeo ergo ne forte mihi hæc eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum (Liber Thobis 6, 15)

  • et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quæ et quales et quantæ sint civitates eorum quæ etiam sit virtus eorum aut quæ sit multitudo eorum vel quis rex militiæ illorum (Liber Iudith 5, 3)

  • et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem (Liber Iudith 5, 21)

  • ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii pœnas exceperint ipse simul ultioni subiaceas (Liber Iudith 6, 6)

  • dicentes Domine Deus cæli et terræ intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis præsumentes de te et præsumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias (Liber Iudith 6, 15)

  • erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia præter præparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universæ juventutis (Liber Iudith 7, 2)

  • filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina