Talált 165 Eredmények: Josue

  • dixitque Moses ad Josue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea (Liber Exodus 17, 9)

  • fecit Josue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis (Liber Exodus 17, 10)

  • fugavitque Josue Amalech et populum ejus in ore gladii (Liber Exodus 17, 13)

  • dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Josue delebo enim memoriam Amalech sub cælo (Liber Exodus 17, 14)

  • surrexerunt Moses et Josue minister ejus ascendensque Moses in montem Dei (Liber Exodus 24, 13)

  • audiens autem Josue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnæ auditur in castris (Liber Exodus 32, 17)

  • loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister ejus Josue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo (Liber Exodus 33, 11)

  • statim Josue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos (Liber Numeri 11, 28)

  • hæc sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Josue (Liber Numeri 13, 17)

  • at vero Josue filius Nun et Chaleb filius Jepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua (Liber Numeri 14, 6)

  • non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem præter Chaleb filium Jepphonne et Josue filium Nun (Liber Numeri 14, 30)

  • Josue autem filius Nun et Chaleb filius Jepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram (Liber Numeri 14, 38)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina