Talált 48 Eredmények: Modicum

  • modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ (Liber Genesis 30, 30)

  • igitur Israël pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinæ et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum (Liber Genesis 43, 11)

  • sementem multam jacies in terram et modicum congregabis quia lucustæ omnia devorabunt (Liber Deuteronomii 28, 38)

  • num hodie cœpi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande (Liber I Samuelis 22, 15)

  • et dicetis hæc dicit rex mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquæ pauxillum donec revertar in pace (Liber II Paralipomenon 18, 26)

  • elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur (Liber Iob 24, 24)

  • nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus (Liber Iob 32, 22)

  • melius est modicum justo super divitias peccatorum multas (Liber Psalmorum 36, 16)

  • ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio (Liber II Maccabaeorum 5, 17)

  • et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram (Liber II Maccabaeorum 6, 25)

  • et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis (Liber II Maccabaeorum 7, 33)

  • et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant (Liber II Maccabaeorum 10, 6)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina