Talált 27 Eredmények: Raël

  • sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Raël filia ejus venit cum grege suo (Liber Genesis 29, 6)

  • adhuc loquebantur et ecce Raël veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat (Liber Genesis 29, 9)

  • habebat vero filias duas nomen majoris Lia minor appellabatur Raël (Liber Genesis 29, 16)

  • sed Lia lippis erat oculis Raël decora facie et venusto aspectu (Liber Genesis 29, 17)

  • quam diligens Jacob ait serviam tibi pro Raël filia tua minore septem annis (Liber Genesis 29, 18)

  • servivit igitur Jacob pro Raël septem annis et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine (Liber Genesis 29, 20)

  • et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Raël servivi tibi quare inposuisti mihi (Liber Genesis 29, 25)

  • adquievit placito et ebdomade transacta Raël duxit uxorem (Liber Genesis 29, 28)

  • cernens autem Raël quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar (Liber Genesis 30, 1)

  • dixitque Raël judicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan (Liber Genesis 30, 6)

  • pro quo ait Raël conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim (Liber Genesis 30, 8)

  • egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agro repperit mandragoras quos matri Liæ detulit dixitque Raël da mihi partem de mandragoris filii tui (Liber Genesis 30, 14)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina