Talált 173 Eredmények: Semper

  • oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Jacob fratrem meum (Liber Genesis 27, 41)

  • et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 9)

  • qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis (Liber Exodus 25, 15)

  • et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper (Liber Exodus 25, 30)

  • præcipe filiis Israël ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper (Liber Exodus 27, 20)

  • pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper (Liber Exodus 28, 30)

  • inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerint et sanctificaverint filii Israël in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte ejus ut placatus eis sit Dominus (Liber Exodus 28, 38)

  • recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper (Liber Exodus 32, 13)

  • ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum (Liber Leviticus 6, 12)

  • super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini (Liber Leviticus 24, 4)

  • ædes Levitarum quæ in urbibus sunt semper possunt redimi (Liber Leviticus 25, 32)

  • mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt (Liber Numeri 4, 7)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina