Talált 32 Eredmények: Videbitis

  • respondit Judas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione jurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum (Liber Genesis 43, 3)

  • si autem non vis non ibimus vir enim ut sæpe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo (Liber Genesis 43, 5)

  • et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam (Liber Genesis 44, 23)

  • et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie Ægyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum (Liber Exodus 14, 13)

  • et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos (Liber Exodus 16, 7)

  • numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem (Liber I Samuelis 12, 17)

  • hæc enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiæ vestræ et jumenta vestra (Liber II Regum 3, 17)

  • non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Juda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum (Liber II Paralipomenon 20, 17)

  • omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubæ audietis (Liber Isaiae 18, 3)

  • et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatæ sunt et congregastis aquas piscinæ inferioris (Liber Isaiae 22, 9)

  • videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis ejus et indignabitur inimicis suis (Liber Isaiae 66, 14)

  • et dixi a a a Domine Deus prophetæ dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto (Liber Ieremiae 14, 13)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina