Talált 82 Eredmények: duobus

  • non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem (Liber Numeri 11, 19)

  • ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in ære duobus cubitis altitudine super terram (Liber Numeri 11, 31)

  • et in libamentis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus (Liber Numeri 29, 14)

  • Josue quoque in tempore illo præcepi dicens oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quæ transiturus es (Liber Deuteronomii 3, 21)

  • audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Ægypto et quæ feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Jordanem Seon et Og quos interfecistis (Liber Iosue 2, 10)

  • duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Josue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quæ illius sunt sicut illi juramento firmastis (Liber Iosue 6, 22)

  • et duobus Amorreorum regibus trans Jordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth (Liber Iosue 9, 10)

  • dixitque ad patrem hoc solum mihi præsta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis (Liber Iudicum 11, 37)

  • cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus (Liber Iudicum 11, 38)

  • expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quæ ignorabat virum exinde mos increbuit in Israël et consuetudo servata est (Liber Iudicum 11, 39)

  • dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Ætham (Liber Iudicum 15, 13)

  • in diebus unius judicis quando judices præerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Juda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis (Liber Ruth 1, 1)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina