Talált 413 Eredmények: faciem

  • tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis (Prophetia Michaeae 3, 4)

  • quia eduxi te de terra Ægypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam (Prophetia Michaeae 6, 4)

  • ante faciem indignationis ejus quis stabit et quis resistet in ira furoris ejus indignatio ejus effusa est ut ignis et petræ dissolutæ sunt ab eo (Prophetia Nahum 1, 6)

  • ante faciem ejus ibit mors et egredietur diabolus ante pedes ejus (Prophetia Habacuc 3, 5)

  • et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quæ obtulerint ibi contaminata erunt (Prophetia Aggaei 2, 15)

  • et Jesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli (Prophetia Zachariae 3, 3)

  • et dixit ad me hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ quia omnis fur sicut ibi scriptum est judicabitur et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur (Prophetia Zachariae 5, 3)

  • et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini (Prophetia Zachariae 7, 2)

  • et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et quæramus Dominum exercituum vadam etiam ego (Prophetia Zachariae 8, 21)

  • et venient populi multi et gentes robustæ ad quærendum Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini (Prophetia Zachariae 8, 22)

  • si offeratis cæcum ad immolandum nonne malum est et si offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci tuo si placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 1, 8)

  • propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege (Prophetia Malachiae 2, 9)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina