Talált 636 Eredmények: manu

  • sed quia dilexit vos Dominus et custodivit juramentum quod juravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Ægypti (Liber Deuteronomii 7, 8)

  • cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu (Liber Deuteronomii 9, 15)

  • et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 9, 26)

  • et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 13, 17)

  • vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 14, 25)

  • sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna cædenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet (Liber Deuteronomii 19, 5)

  • mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cujus sanguis effusus est et morietur (Liber Deuteronomii 19, 12)

  • non misereberis ejus sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges (Liber Deuteronomii 19, 21)

  • cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii (Liber Deuteronomii 20, 13)

  • si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris (Liber Deuteronomii 21, 10)

  • si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes (Liber Deuteronomii 23, 25)

  • si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua (Liber Deuteronomii 24, 1)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina