Talált 88 Eredmények: portam

  • habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens (Liber Genesis 23, 10)

  • Abrahæ in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius (Liber Genesis 23, 18)

  • ingressique portam urbis locuti sunt populo (Liber Genesis 34, 20)

  • quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)

  • adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam judicii (Liber Deuteronomii 21, 19)

  • educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 24)

  • sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quæ ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël nec me in coniugium sumere (Liber Deuteronomii 25, 7)

  • cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quæ se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum (Liber Iosue 20, 4)

  • qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque ex parte ejus plurimi usque ad portam civitatis (Liber Iudicum 9, 40)

  • ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum præterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit (Liber Ruth 4, 1)

  • dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam (Liber II Samuelis 11, 9)

  • et dixit nuntius ad David prævaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis (Liber II Samuelis 11, 23)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina