Talált 601 Eredmények: post
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quæ Dei sunt sed ea quæ hominum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 23)
tunc Jesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)
et post dies sex adsumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Johannem fratrem ejus et ducit illos in montem excelsum seorsum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 1)
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellæ cadent de cælo et virtutes cælorum commovebuntur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 19)
scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum ædificare illud (Evangelium secundum Matthaeum 26, 61)
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 53)
altera autem die quæ est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 62)
dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam (Evangelium secundum Matthaeum 27, 63)