Talált 75 Eredmények: videre

  • senuit autem Isaac et caligaverunt oculi ejus et videre non poterat vocavitque Esau filium suum majorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum (Liber Genesis 27, 1)

  • cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri (Liber Genesis 44, 26)

  • oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus (Liber Genesis 48, 10)

  • rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet (Liber Exodus 33, 20)

  • tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris (Liber Exodus 33, 23)

  • dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei (Liber Numeri 23, 13)

  • sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam (Liber Iosue 3, 4)

  • factum est ergo in die quadam Heli jacebat in loco suo et oculi ejus caligaverant nec poterat videre (Liber I Samuelis 3, 2)

  • Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi ejus caligaverant et videre non poterat (Liber I Samuelis 4, 15)

  • fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi ejus præ senectute (Liber I Regum 14, 4)

  • vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem (Liber II Paralipomenon 5, 9)

  • omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus (Liber II Paralipomenon 9, 23)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina