1. Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum.

2. Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni.

3. Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum.

4. Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei.

5. Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei.

6. Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni;

7. constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei.

8. Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei.

9. Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso.





“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina