1. Canticum ascensionum. Beatus omnis, qui timet Dominum, qui ambulat in viis eius.

2. Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit.

3. Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.

4. Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.

5. Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae;

6. et videas filios filiorum tuorum. Pax super Israel!





“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina