1. et cum adpropinquarent Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis

2. et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim intrœuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite

3. et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc

4. et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio et solvunt eum

5. et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum

6. qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus et dimiserunt eis

7. et duxerunt pullum ad Jesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo

8. multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes cædebant de arboribus et sternebant in via

9. et qui præibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini

10. benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis

11. et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum jam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim

12. et alia die cum exirent a Bethania esuriit

13. cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit præter folia non enim erat tempus ficorum

14. et respondens dixit ei jam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli ejus

15. et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum cœpit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

16. et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum

17. et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum

18. quo audito principes sacerdotum et scribæ quærebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus

19. et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate

20. et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus

21. et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit

22. et respondens Jesus ait illis habete fidem Dei

23. amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non hæsitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei

24. propterea dico vobis omnia quæcumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

25. et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in cælis est dimittat vobis peccata vestra

26. quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in cælis est dimittet vobis peccata vestra

27. et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribæ et seniores

28. et dicunt illi in qua potestate hæc facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias

29. Jesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate hæc faciam

30. baptismum Johannis de cælo erat an ex hominibus respondete mihi

31. at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de cælo dicet quare ergo non credidistis ei

32. sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Johannem quia vere propheta esset

33. et respondentes dicunt Jesu nescimus respondens Jesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam





“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina