1. jamque venerat mensis septimus et erant filii Israël in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem

2. et surrexit Josue filius Josedech et fratres ejus sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres ejus et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei

3. conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere

4. feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo

5. et post hæc holocaustum juge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quæ erant consecratæ et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo

6. a primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat

7. dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppes juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis

8. anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo cœperunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitæ et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini

9. stetitque Josue filii ejus et fratres ejus Cedmihel et filii ejus et filii Juda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitæ

10. fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitæ filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israël

11. et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus super Israël omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini

12. plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in lætitia elevabant vocem

13. nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul





“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina