1. dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi

2. faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus

3. benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universæ cognationes terræ

4. egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran

5. tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam

6. pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra

7. apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui ædificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei

8. et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai ædificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen ejus

9. perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem

10. facta est autem fames in terra descenditque Abram in Ægyptum ut peregrinaretur ibi prævaluerat enim fames in terra

11. cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum dixit Sarai uxori suæ novi quod pulchra sis mulier

12. et quod cum viderint te Ægyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt

13. dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui

14. cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis

15. et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis

16. Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulæ et asinæ et cameli

17. flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum ejus propter Sarai uxorem Abram

18. vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset

19. quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade

20. præcepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quæ habebat





“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina