1. Adam vero cognovit Havam uxorem suam quæ concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum

2. rursusque peperit fratrem ejus Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola

3. factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino

4. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus

5. ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus ejus

6. dixitque Dominus ad eum quare mæstus es et cur concidit facies tua

7. nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus ejus et tu dominaberis illius

8. dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum

9. et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum

10. dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra

11. nunc igitur maledictus eris super terram quæ aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua

12. cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram

13. dixitque Cain ad Dominum major est iniquitas mea quam ut veniam merear

14. ecce eicis me hodie a facie terræ et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me

15. dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum

16. egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden

17. cognovit autem Cain uxorem suam quæ concepit et peperit Enoch et ædificavit civitatem vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch

18. porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviaël et Maviaël genuit Matusaël et Matusaël genuit Lamech

19. qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella

20. genuitque Ada Jabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum

21. et nomen fratris ejus Jubal ipse fuit pater canentium cithara et organo

22. Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri soror vero Thubalcain Nœmma

23. dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum

24. septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies

25. cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen ejus Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain

26. sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste cœpit invocare nomen Domini





“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina