1. post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium

2. de quo ascendebant septem boves pulchræ et crassæ nimis et pascebantur in locis palustribus

3. aliæ quoque septem emergebant de flumine fœdæ confectæque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus

4. devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao

5. rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formonsæ

6. aliæ quoque totidem spicæ tenues et percussæ uredine oriebantur

7. devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem

8. et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Ægypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

9. tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum

10. iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum

11. ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum

12. erat ibi puer hebræus ejusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia

13. audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce

14. protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei

15. cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quæ audivi te prudentissime conicere

16. respondit Joseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni

17. narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis

18. et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quæ in pastu paludis virecta carpebant

19. et ecce has sequebantur aliæ septem boves in tantum deformes et macilentæ ut numquam tales in terra Ægypti viderim

20. quæ devoratis et consumptis prioribus

21. nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus

22. vidi somnium septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ

23. aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine oriebantur stipula

24. quæ priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat

25. respondit Joseph somnium regis unum est quæ facturus est Deus ostendit Pharaoni

26. septem boves pulchræ et septem spicæ plenæ septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt

27. septem quoque boves tenues atque macilentæ quæ ascenderunt post eas et septem spicæ tenues et vento urente percussæ septem anni sunt venturæ famis

28. qui hoc ordine conplebuntur

29. ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti

30. quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram

31. et ubertatis magnitudinem perditura inopiæ magnitudo

32. quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur

33. nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et præficiat eum terræ Ægypti

34. qui constituat præpositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis

35. qui jam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus

36. et paretur futuræ septem annorum fami quæ pressura est Ægyptum et non consumetur terra inopia

37. placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus

38. locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit

39. dixit ergo ad Joseph quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero

40. tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obœdiet uno tantum regni solio te præcedam

41. dicens quoque rursum Pharao ad Joseph ecce constitui te super universam terram Ægypti

42. tulit anulum de manu sua et dedit in manu ejus vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit

43. fecitque ascendere super currum suum secundum clamante præcone ut omnes coram eo genuflecterent et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti

44. dixit quoque rex ad Joseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti

45. vertitque nomen illius et vocavit eum lingua ægyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Joseph ad terram Ægypti

46. triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Ægypti

47. venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti

48. omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est

49. tantaque fuit multitudo tritici ut harenæ maris coæquaretur et copia mensuram excederet

50. nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos

51. vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei

52. nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ

53. igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Ægypto

54. cœperunt venire septem anni inopiæ quos prædixerat Joseph et in universo orbe fames prævaluit in cuncta autem terra Ægypti erat panis

55. qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Joseph et quicquid vobis dixerit facite

56. crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Joseph universa horrea et vendebat Ægyptiis nam et illos oppresserat fames

57. omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum ut emerent escas et malum inopiæ temperarent





“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina