1. et audivit Judas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quæ postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus

2. audierunt prœlia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum

3. et quanta fecerunt in regione Hispaniæ et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quæ illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia

4. locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terræ contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis

5. et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos

6. et Antiochum magnum regem Asiæ qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis

7. et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum

8. et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi

9. et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his

10. et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem

11. et residua regna et insulas quæ aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt

12. cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quæ erant proxima et quæ longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos

13. quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde

14. et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea

15. et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quæ digna sunt gerant

16. et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ et omnes obœdiunt uni et non est invidia neque zelus inter eos

17. et elegit Judas Eupolemum filium Johannis filii Jacob et Jasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem

18. et ut auferrent ab eis jugum Græcorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël

19. et abierunt Romam viam multam valde et introjerunt curiam et dixerunt

20. Judas Macchabeus et fratres ejus et populus Judæorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros

21. et placuit sermo in conspectu eorum

22. et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis æreis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis

23. bene sit Romanis et genti Judæorum in mari et in terra in æternum gladiusque et hostis procul sit ab eis

24. quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum

25. auxilium feret gens Judæorum prout tempus dictaverit corde pleno

26. et prœliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes

27. similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit

28. et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo

29. secundum hæc verba constituerunt Romani populo Judæorum

30. quod si post hæc verba hii aut illi addere vel demere ad hæc aliquid voluerint facient ex proposito suo et quæcumque addiderint vel dempserint rata erunt

31. sed et de malis quæ Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti jugum tuum super amicos nostros et socios Judæos

32. si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis judicium et pugnabimus tecum mari terraque





“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina